- CATECHUMENI
- CATECHUMENIIsidoro sunt, qui primum de Gentilitate veniunt, habentes voluntatem credendi in Christum, de Eccles. Offic. l. 2. c. 20. Graece Κατηχούμενοι, quod idem reddit Auditores seu Instructi; a Verbo κατηχεῖν, auribus insonare, erudire, docere, praesertim elementa prima, vide Lucam, c. 1. v. 4. Act. Apostol. c. 18. v. 25. Galat. c. 6. v. 6. et Habrae. c. 5. v. 12. Fides enim ex auditu est, Rom. c. 10. v. 17. etc. Atque haec generalis vocis notio est. Angustius et strictius eadem accipitur, de certis eorum gradibus, qui ad gratiam Baptismatis olim aspirabant, quos in triplici differentia fuisse Canones Patresque declarant. Quamvis enim omnes, qui ad Baptismum rite suscipiendum primis Christianismi elementis imbuebantur, communi nomine Catechumenorum comprehenderentur, pro maiori tamen minorive in doctrina sidei ac virtute profectus in tres Ordines ac Classes tribuebantur, Audientium nempe, Genuflectentum seu Orantium et Competentium, de quibus passim Patres et hîc suis locis. Car. du Fresne in Glossar. Quartum genus seu ordinem, et quidem ante tres hos locandum, privatae scil. institutionis addit, primamque initiationem per manus impositionem factam, docet Tob. Pfannerus, qui de his omnibus accurate agit, in libr. de Ritibus Eccles. antiq. c. 2. adhuc inedito. Vide quoque supra, pra, ubi de Audientibus. His itaque Baptismatis Candidatis prma Fidei elementa, non scriptô, sed voce, tradebantur, quemadmodum priscis Theologis mos erat, etiam apud Aegyptios olim ac Druidas: nec ad sacra spectanda adhuc introducebantur, verum mysteriis vivâ hactenus voce solum pericpiendis occupabantur; interimque instituebantur desiderare totâ cupiditate Sacramentorum participationem, quae erat ipsa epopteia; cum sic κατηχεῖςθαι, initiari mysteriis diceretur. Docebantur autem primum Catechumeni ea Apostolorum placita, quorum primum est, Credo in Deum Patrem, etc. Dein iurabant magnô iureiurando in nomen CHRISTI, qui ἐξορκισμος vocatur, c. 2. de conscr. dist. 4. Dimittebantur autem, cum ad Eucharistiam celebrandam sese accingeret Sacrorum Administer, Diaconô ter exclamante, Ite Catechumeni, missa est: idque apud Latinos, imitatione Graecorum, qui abeundi verbô utebantur, vide infra in voce Missa: item Parathesis. Uti autem gradus Catechumenorum erant, sic et per gradus abire iubebantur, ultimôque recedbant Competentes, utpote iam Baptismo proximi, et mox Illuminandi, uti vocantur in Liturgia Clementis. Tempus Catechumenatus certum fuisse non videtur. Nam Lapsi quidem, h. e. qui graviore aliquô peccatô admisô, commune ius Fidelium amiserant, sed postea paenitentiâ ducti in priorem locum restitui optabant, quinquenniô totô detinebantur, priusquam ad epopteiam denuo admitterentur: at Catechumenis tempora contractiora praestituta erant, in quibus tamen, priusquam ad panem cum Fidelibus frangendum pervenirent, stadium consuetae exercitationis illis fuit decurrendum. In Epist. Clementis, tempus trimestre iis antiquitus definitum esse dicitur: quod postea ad 40. dicerum spatium redactum fuisse, legitur apud Hieronymum, Epist. ad Pammach. Ad plures tamen annos desiderium Catechumenorum prororgatum nonnumquam, passim docetur. Iudaeos ad fidem conversos per octimestre spatium inter Catechumenos fuisse detentos, habetur can. Iudaei de consecrat. dist. 4. etc. Vide Macrum utrumquein Hierolex. inprimis vero Ioh. Casp. Suicerum, Thesaur. Eccles. in hac voce, et hîc in vocibus Catechizari, Desiderata, Scrutinii Dies, Silentium Pythagoricum ubi de verbis περιηκεῖςθαι et ενηεῖςθαι, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.